- URBICARIA
- URBICARIAabsolute nonnumquam, aliquando Urbicaria Regio seu Provincia, dictum olim territorium Urbis Romae, seu regiones, quae urbi circumiacebant ac Praefecto Urbis suberant, eundemque cum urbe Rationalem rei privatae habebant: quibus oppositae Annonariae Regiones, quae Italiae nomine, Urbi contradistinctae, aliquando veniunt. Graece ἡ πόλις καὶ αἱ περὶ πόλιν χῶραι vel ἡ περίχωρος, Latine aliter Romana Regio. Mentio Urbicariae Regionis in Cod. Theodos. quae et Suburbicaria appellatur in eod. leg. 12. de Indulg. deb. ubi Picenum et Tuscia eo referuntur, quorum illud in Notit. quoque Imperii suburbicarium, at in Notis liter. Petri Diaconi, Magnonis et Papiae, orbicarium corrupte pro urbicario dicitur. Quousque autem se haec regio extenderit, vide supra ubi de Annonaria, et Romana Regione, item voce Banleuca. Atqueuti haec regio iurisdictioni Praefecti Urbis suberat, sic urbis olim Episcopus dioecesin suam habuit urbicariarum provinciarum limitibus definitam ac circumscriptam. Unde Episcopum Romanum, Episcopum Urbicum Cyprianus. Epist. 4. Zepherinum, eiusdem urbis Pastorem similiter Optatus Milevitanus, et Presbyteros Romanos Sacerdotes urbicos Ambrofius, Ep. 34. appellant, uti discimus ex Car. macro in Hierolex. ubi sex Episcopatus esse dignitati Cardinalitiae annexos, quorum iurisdictio ad subuibana Romae loca antiquitus fuerit extensa, ex Ciacconio addit. Vide plura de Regione hac Urbi vicina, apud Salmas. Not. ad. Treb. Pollionem in Tetrico Sen. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.